flumen Adue, ut ipsum pontem destruerent. Quem maxima 
vi ab eis captum partim combusserunt partimque in aquam 
proiciendo totum dissipaverunt, capientes aliquos de his, 
qui pontem custodiebant, ceteris fugiendo evadentibus. 
Sequenti vero die Martis, in quo fuit festivitas sanctorum 
Firmi et Rustici et vigilia beati Laurencii, factum est prelium 
inter imperatorem et Mediolanenses apud Carcani castrum 
atque etiam Brixiensium equites, qui in occursum Mediolanensium 
illuc iverant. Ad cuius castri obsessionem Mediolanenses 
iverant in ultima ebdomada istius mensis Iulii ibique 
castellum magnum ligneum atque manganos construxerant 
ad castrum ipsum Carcani capiendum, quod ex parte erat 
imperatoris. Quapropter imperator sanctissimus cum suis fidelissimis 
ad auxilium illorum de Carcano iverat, cum paucis militibus 
Papiensibus et cum equitibus et peditibus Novarie atque 
cum Vercellensibus et Cumensibus et parte illorum de Seprio 
et Martexana et cum marchione de Monferato et comite
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
 
  |