Valla Laurentius: De falso credita et ementita Constantini donatione

Pag 228


aut ob ulciscendam iniuriam defendendosque
amicos, aut timore accipiende postea calamitatis, si vires
aliorum augeri sinantur, aut spe prede, aut glorie
cupiditate. Quarum prima nonnihil honesta, secunda
parum, due posteriores nequaquam honeste sunt. Et
Romanis quidem illata fuere frequenter bella, sed, postquam
se defenderant, et illis et aliis ipsi intulerunt,
nec ulla gens est, que dicioni eorum cesserit nisi bello
victa et domita, quam recte aut qua causa ipsi viderint.
Eos ego nolim nec damnare tanquam iniuste pugnaverint,
nec absolvere tanquam iuste. Tantum dicam
eadem ratione Romanos ceteris bella intulisse
qua reliqui populi regesque, atque ipsis, qui bello lacessiti
victique sunt, licuisse deficere a Romanis, ut ab
aliis dominis defecerunt, ne forte, quod nemo diceret,
imperia omnia ad vetustissimos illos, qui primi domi-
ni fuere, idest qui primi preripuere aliena, referantur.
Et tamen melius in victis bello nationibus populo Romano
quam Cesaribus rem publicam opprimentibus
ius est. Quocirca si fas erat gentibus a Constantino et,
quod multo plus est, a populo Romano desciscere,
profecto et ab eo fas erit, cuicunque cesserit ille ius
suum. Atque ut audacius agam, si Romanis licebat
Constantinum aut exigere ut Tarquinum aut occidere
ut Iulium Cesarem, multo magis eum vel Romanis vel
provinciis licebit occidere, qui in locum Constantini
utcunque successit.
Hoc et si verum, tamen ultra causam meam est, et
iccirco me reprimere volo nec aliud ex his colligere
que dixi, nisi ineptum esse, ubi armorum vis est, ibi
ius quenquam afferre verborum, quia quod armis acquiritur,

Torna all'inizio