CAP. I.—1. AMBROS. Apostolus scripsit ad Thessalonicenses 
hanc primam Epistolam, laudans eos  
quod sustinuerint fideliter in adversis pro fide certantes.  
Instruit vero eos et de illis quae apud eos inconvenienter  
geri cognoverat. 
2. LANFR.  Paulus . Non ponit nomen officii sui Apostolus. 
sicut in aliis Epistolis, ostendens hos esse  
bonos et perfectos. 
3. AMBROS.  Ante Deum . Ut dicat: quoniam placita  
Deo ista facitis. 
4. LANFR.  Scientes, fratres dilecti . Gratias agimus, 
vel quia scimus electionem, vel et vos, fratres, estis  
imitatores nostri. 
5.  Et Spiritu sancto , id est, in ostensione sancti  
Spiritus, per quem credentes spiritualia charismata  
accepistis. 
6. AMBROS. Sicut scitis . Propter vos hoc dicit. Ut
  |  
  |