Fridericus II imperator: Epistolae

Pag 180


nostro et sumus humiliter offerre parati, si tamen ipse nos filium caritatis
paterne debita relatione cognoscat. Dubitantes verumtamen ne vel res
inter alios acta contra ius scriptum iuri nostro preiudicet, vel de preteritis
coniecta suspicio causam exasperet successuum futurorum, timentes
nichilominus, ut loquamur ad litteram, ne sedens in solio Christi vicarius
venerabilis pater noster, cui legatum pacis hominibus erogande commissum
est, diebus istis, quibus non solum paschalem agnum communicare
christicolis, sed exorare pro persecutoribus etiam teneretur,
voluntatis sue plus debito laxatis habenis, dum credat sibi licere
quod libeat, spiritualem contra nos gladium temporaliter exerat et
procedat in aliquo, si dici liceat, minus iuste, ecce … fideles nostros
ad vestram presentiam duximus destinandos, concessa eis ab excellentia
nostra potestate plenaria, ut a gravamine et iniusto processu patris eiusdem
coram tam venerabili cetu patrum, primo ad Deum vivum,
cuius nutibus attribuimus quicquid sumus, et deinde ad futurum summum
pontificem, ad generalem synodum, ad principes Alamanie et
generaliter ad universos reges et principes orbis terre ac ceteros christianos,
pro parte nostra, libere valeant appellare.

Torna all'inizio