Lanfrancus Ticinensis: Epistulae

Pag 178


saltem dulcis, quicquid in hoc seculo et in futuro honestius
et melius.

In litteris quas nuper transmisistis hoc precipue inter cetera
posuistis et rogastis, ut amoto eo qui nunc presidet de substituendo
aecclesiae uestrae priore uobis consulerem, consultaque sub celeritate
rescriberem. Quam rem fratribus qui mecum sunt ostendi,
michique consulere uolenti quatinus ipsi quoque consulerent
obnixe rogaui. Communis omnium sententia fuit: ut si aliquo
secundum Deum modo efficere ualeatis, summum aecclesiae
uestrae priorem domnum Ernostum constituatis. Quod si ipse
rennuerit aut fortasse domnus abbas huic rei consensum prebere
noluerit, ordinate quem concors fratrum electio ordinandum esse
decreuerit. Si uero hoc uobis consilium displicuerit, capite illud
quod sanum sapienti displicere non poterit: uidelicet ut id agatis
quod ex ore domni abbatis Herluini domnique Anselmi agendum
esse cognoueritis. Nam et ego ut peccator homo diuini consilii
ignarus existo, et ipsi utrique ut credimus spiritu Dei pleni sunt
et secum habent qui in huiusmodi negociis apud Deum adiuuare
eos ualent.
Diuina maiestas uenerande pater iocundeque frater te benedicat,
atque ab omnibus peccatis prorsus absoluat. Vale.

Torna all'inizio