| Escit  erit.
 Eapse  ea ipsa.
 Evelatum  eventilatum, unde velahra, quibus frumenta ventilantur.
 Egens  velut exgens, cui ne gens quidem sit reliqua.
 Eiuratio  significat, id, quod desideretur, non posse praestari.
 Plautus (ing. frg. 25): “Eiuravit militiam”.
 Everriator  vocatur, qui iure accepta hereditate iusta facere
 defuncto debet; qui si non fecerit, seu quid in ea re turbaverit,
 suo capite luat. Id nomen ductum a verrendo. Nam
 exverriae sunt purgatio quaedam domus, ex qua mortuus ad
 sepulturam ferendas est, quae fit per everriatorem certo
 genere scoparum adhibito, ab extra verrendo dictarum.
 Egretus  et  adgretus  ex Graeco sunt ducta a surgendo et
 proficiscendo. Unde et Nyctegresia quasi noctisurgium.
 Eccere  iurisiurandi est, ac si dicaturper Cererem, ut ecastor,
 edepol. Alii eccere pro ecce positum accipiunt.
 Eamus  ex Graeco iomen.
 Europam  tertiam orbis partem ab Europa, Agenoris filia,
 certum est appellari. Sed alii de amore Iovis in taurum
 versi narrant: alii eam a praedonibus raptam, et navem,
 quae Iovi tutelam, effigiem tauri, habuerit, in eam regionem
 esse delatam. Quidam ob pulchritudinem regionis per
 simulationem raptae filiae occupatam eam terram ab Agenore
 et Phoenicibus ferunt.
 Epolonos  dicebant antiqui, quos nunc epulones dicimus.
 Datum est autem his nomen, quod epulas indicendi lovi
 ceterisque dis potestatem haberent.
 | 
 |