Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo IV

Pag. 57


confinibus terre Promissionis. et alterum in Bethel. et ibi in Bethel convocavit populum ad adorandum vitulum. et tunc unus propheta venit et dixit.
qualiter debeat destrui cum tota domo sua. Unde Jeroboam iratus extendit
manum suam dicens: Apprehendite eum. et statim manus aruit. Historya
est longa. legas in libro Regum. Vestigia hujus civitatis ego vidi et ibi fui.
In hac civitate Bethel. ut legitur iiijº libro Regum. ijº cap. dum Elyseus
pertransiret. pueri parvi clamabant post eum et dicebant: Ascende.
calve. ascende. calve.
Et ipse maledixit eis. et statim unus leo et unus ursus
apparuerunt et XLiij pueros occiderunt. Nutriant ergo parentes bene filios
suos. ne Deus eis irascatur eciam exeuntibus in puericia.
De Bethel ad tria miliaria. est palma Debbore. uxoris Lapidoth. qui
judicavit Israel. et Barach misit ad pugnandum contra Sysaram in
monte Tabor. et est de Bethel versus aquilonem.
De Bethel ad duas leucas versus meridiem. est Anathot. viculus
sacerdotum. de quo ille Sanctus Jheremias. propheta. fuit oriundus.
et prope Anathot. inter orientem et austrum. est desertum. quod est inter
Jherusalem et Jherico. et extenditur usque ad Galgalam et usque ad
Teguam et Engaddi et Mare Mortuum.
De Galgala versus meridiem ad duo miliaria. est vallis Achor. ubi
fuit lapidatus pro furto anathematis. ut habetur Josue. Vijº cap.
et est adhuc acervus lapidem super corpus ejus. quem filii Israel ex
precepto Josue congregaverunt.

Torna all'inizio