per illum meum scriptum morgincaph, quod apud me firmatum
reteneo, quod ille, quando me sibi in coniugio sociavit, ad abendum
confirmavit, ideo per ipsum morgi[n]caph et per aliis racionibus,
quod apud me firmatum reteneo, video me abere ecclesiam
Sancti Apollinaris martiris in predicto loco Macla Godani, cum
terris quantecumque culte et silvis per ipsum meum scriptum
morgincaph pertinet, et tote ipse nomina quantecumque apud me
exinde firmate reteneo de ipsa supradicta ecclesia et de <to>te
ipse terre, sicut ipse nomina continunt, cum omnibus eorum pertinenciis,
sicut michi aptum et congruum esse videtur, bona etenim
mea voluntate et pro firma stabilitate interesse Aczo iudice et aliorum
testium: pro Christo domino Deo meo, pro redempcione
anime mehe, et pro redemcione Potefrid, qui fuit vir meus, atque
redempcione supradicti domni Magenolfi, qui fuit socrus meus.
ideo, pro stabilitate uius cartule mecum manum ponentes domnus
Landolfus comes, ut ad hoc perficiendum esset casus, quia propter
nullum opus oc facere cupio, set pro redempcionem meam et viri
mei et socrus meus, sicut supra legitur, per hanc accepta[m] licencia[m]
ab eodem iudice, et mecum manum ponentes ipsum domnum
Landolfum, ut ad oc perficiendum esset casus, per hanc quoque videlicet
cartulam optuli Deo et in ecclesia Beati Vincencii levite et
martiris Christi, cuius domus suique cenobii dedicatus esse dinoscitur
super fontes Vulturni fluvii, in qua vir reverentissimus eruditus
regularibus institucionis beati Benedicti domno Maraldo
abbas preest: ho[c] est enim integram ipsa[m] ecclesiam Sancti Apollinaris
|
|