Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 278


nam sic conversandum est cum uxoribus, quod plura signa
amicitiae ostendenda sunt eis, si sint humiles, quam
si sint superbae: superbae enim adeo fiunt elatae, si eis multa
amicitia ostendatur, ut velint etiam viris propriis dominari.
Rursus sic conversandum est cum eis, quod aliter
instruendae sunt prudentes, aliter fatuae. Nam prudentibus
ad correptionem levia verba, et blanda sufficiunt:
fatuis vero est asperior increpatio adhibenda. Decet
ergo quoslibet viros, considerato proprio statu, et inspectis
conditionibus personarum, suis uxoribus ostendere
debita amicitiae signa, et eas (ut expedit) per debitas
monitiones instruere.
Quomodo foeminae coniugatae circa ornamentum
corporis debeant se habere.
Cap. XXI.

Decet reges, et principes, et universaliter omnes cives
scire, quomodo circa ornatum corporis deceat
suas coniuges debite se habere. Nam cum vir suam
uxorem regere debeat, eam dirigendo ad actiones honestas,
et ad opera virtuosa: expedit quoslibet viros in iis,
in quibus ut plurimum delinquunt foeminae, diligenter
advertere quae sunt ibi licita, et quae illicita. Cum ergo
mulieres ut plurimum appetant videri pulchrae, potissime
delinquunt circa ornatum corporis. quare decet viros
cognoscere quis mulierum ornatus sit licitus, et quis
illicitus. Nam nunquam uxores virtuosae existunt, nisi
appetant illicita fugere. Quantum autem malum incurrat
civitati et regno ex foeminis non virtuosis, nec appetentibus
licita sed illicita, ostendit Philosophus I. Rhet.
qui loquens de Lacedaemoniis, ait eos esse infelices secundum
dimidium, eo quod uxoribus suis illicita permittebant.
Ne ergo domus principis vel cuiuscunque civis secundum

Torna all'inizio