cum redderent, ipsas Ecclesias, quas impie
possidebant, ab eorum possessione in jus Sancti Clementis,
sicut antea fuerant, convertit. Et quia
Deo cura fuit de servo suo, ipsos, qui manum
miserant in eo, gravi delevit exterminio; quia
non multo post perdiderunt Castella, et proscripti
fuerunt ab hereditate paterna. Quidam
vero eorum in hospitali domo ante portam Insulae
inflati, et toto corpore turgidi, usque ad
mortem de eleemosyna Monasterii victum habentes
jacuerunt; ibique post non multum
tempus cum maximo cruciatu vita finem acceperunt.
1124.
Igitur in anno ab Incarnatione Domini nostri I
Jesu Christi millesimo centesimo vigesimo
quarto, Joannes Magistri, Azzonis filius, et
ipse etiam Magister appellatus, concedente
Domino suo et scripto confirmante, quod
scriptum habetur in Monasterio Sancti Clementis,
dedit se suosque filios, et hereditatem suam
in perpetuum possidendam, Ecclesiae Beati Martyris
per manus Gisonis Abbatis, sicut in charta,
quae est exinde facta, legitur.
1125.
Vir autem Domini Giso dum his et aliis
pluribus ad profectum Ecclesiae, ad correctionem
morum, ad observantiam regulae, noctu
dieque invigilaret, tactus non modica infirmitate
ad lectum devenit, et munitus sacro Viatico
coram Fratribus expiravit Idibus Aprilis.
Praefuit Monasterio Piscariensi quindecim annis,
mensibus quinque, et diebus viginti sex.
Sepultusque est in Claustro a parte sinistra
egredientibus de Ecclesia.
XXX. ABBAS OLDRIUS.
Huic successit Oldrius ejusdem Ecclesiae
Monachus, vir magnae simplicitatis et
mirae erga Deum et Fratres suos caritatis;
custos ovis sui, et amator disciplinae regularis;
de quo, sicut ejus opera protestantur, si vellemus
non possumus pauca loqui. Cujus electio
quia divinitus facta fuit, ab ipsa incipiamus.
1127.
Electio ejusdem Abbatis.
Quidam enim de pluribus Fratrum Piscariensium
nobilitate carnis, quidam
terrena potentia, quidam vero prioratu
et religione credebant se posse ad Abbatiae
dominum pervenire. Unde in ipsos eosdem,
qui sic erant ambitiosi, Monacorum et
laicorum erat intentio: Sed Deus omnipotens
distortam voluntatem, et inutile consilium
hoc modo dissipavit. Post transitum Domni
Gisonis Abbatis die sequenti facta est non
modica potentum et nobilium virorum coadunatio
in Piscariensi Monasterio, propter Abbatis
ordinationem, et convenientibus in Capitulo
cunctis Fratribus, cum de Abbatis electione
tractarent, unanimi constitutione, concordi
voce ab omnibus est prafixum, ut duodecim
discreti Fratres et sanae rnentis de ipso
Conventu surgerent, in partem secederent, et
de persona, quam ipsi concorditer dicerent et
approbarent, de ipsa sine alicuius contradictione
fieret electio. Iussi sunt igitur a prioribus
et nominati duodecim, qui exeuntes de Capitulo,
de communi proposito sex eorum in dormitorio,
sex in Oratorio secesserunt, statuentes
|
|