cogerit egestas. quod tamen nullo modo nisi communi assensu
et ęqua concordia discretissime fiat. has vero constitutiones
prędicti sanctissimi patres O[dilo] et G[uilelmus] cum venerabili
episcopo A. coram se ęditas corroborarunt, optantes ut
earum observatores in paradiso eternam percipiant remunerationem.
Sed et Silvester secundus apostolicus postea collaudans sua
auctoritate confirmavit, et penitentiam pro eodem peccato adhuc
canonice indixit quemadmodum in eius habetur decretis.
Incipit exceptio brevis relationum domni Hugonis
abbatis, quas de huius monasterii diminutione
ędere curavit.
Iterum iterumque compellor a spiritualibus senioribus, pręcipueque
a miseria quam iugiter patimur, aliquid disserere adhuc
de nostri monasterii diminutione. de illa enim quę antiquitus
contigit, in quantum largitus est Deus, illis parere non distuli,
et nunc de ista quę noviter pululavit, ipso opitulante, priori opusculo
inserere non differam. verumtamen prius mecum vos
admoneo, fratres, ut in nullo pro hoc titubetis, neque tędio, quod
absit, defecti a bono incepto proposito declinetis, sed illud quod
Scriptura dicit prę oculis habeatis: « Vasa figuli probat fornax,
et hominem iustum temptatio », itemque Iacobus apostolus:
« Omne gaudium existimate, fratres, cum in varias temptationes
Incideritis » volo etiam vos absque ulla ambiguitate credere,
quia ille qui dispersa, ut nuper audistis, huius monasterii a pessimis
Paganis redintegrare dignatus est ad statum quem cernitis,
bene poterit congregata custodire a pravorum Christianorum insidiis.
tamen si non egerit, quod absit, culpis facientibus nostris,
non miremur, cum sciamus scriptum: « ęcclesia Dei crescit et
decrescit ». ipse enim creator cęli et terrę, quamvis omnia
gubernet suo potentatu, tamen prę cunctis aliis locis Hierusalem
dilexit, de qua Psalmographus dicit: « Deus autem rex noster
|
|