: Chronicon Novaliciense

Pag 348

APPENDIX


ditatos muneribus, dimisit. Hic dum vixit multum
amator nostre abbatię extitit hac custos cum coniuge sue auguste.
<XVII>. Defuncto quoque Heinrico, Chuonradus, per omnia
litterarum inscius atque idiota, regnum arripuit Longobardorum;
qui non nullas subiugavit ecclesias, episcopia quoque nec
non abbatias, inter quarum nostra, a proprio domno orbata, ut
supra retulimus, sub iugo Cumani episcopi tradita est lucri causa,
a predicti Chuonrado. Cuius quoque filius Beniamin, qui alio
nomine apellatur Heinricus imperator, bene pericia litterarum
imbutus, a profano dominio, quo premebatur, astrahens et in
proprio statu, id est regio, erigens, interdixit male dictionibus
in priori precepto, quod nobis de eandem abbatiam fecit, ut nullus
rex nec imperator ultra subiugationi alicui eum traderet.

Torna all'inizio