QUAESTIO 1
Hic quinque quaeruntur: 1. An malum sit; 2. Quid est malum; 3. Si bonum est
causa mali; 4. Si malum est in bono sicut in subiecto; 5. Si per malum totum
bonum corrumpitur.
ARTICULUS 1
Utrum malum sit
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod malum non sit. Omne enim quod est, vel est existens, vel est in
existentibus: quia vel est substantia, vel est accidens. Sed malum neque est existens,
neque in existentibus, ut probat Dionysius. Ergo malum
non est.
2. Praeterea, omne quod esse dicitur, vel est ens rationis, vel est ens naturae.
Omne autem quod est ens rationis, vel est existens, vel non existens. Ergo quod
non est existens neque non existens, nullo modo potest dici esse. Sed malum
distat ab existente, et adhuc plus distat a non existente, ut Dionysius dicit.
Ergo nullo modo potest dici malum esse.
3. Praeterea, Deus praehabet in se omnem affirmationem et negationem, ut
dicit Dionysius: oportet enim omnium positiones in eo ponere,
et adhuc omnium negationes in eo negare. Sed malum nullo modo praeexistit
in Deo. Ergo malum neque est affirmatio, neque negatio. Sed inter affirmationem
et negationem nihil est medium, ut in 4 MetaPhys. probatur.
Ergo malum nullo modo est.
4. Praeterea, quaecumque positio seipsam destruit, impossibile est eam poni;
sicut qui negat veritatem, ponit veritatem esse, ut dicit Augustinus,
et Anselmus; et qui negant demonstrationem, ponunt demonstrationem
esse, ut in 4 Metaphysic. dicitur. Sed malum destruit seipsum,
ut in 4 Ethic. dicitur. Ergo malum non est.
5. Praeterea, unusquisque artifex providus a suo opere propellit malum quantum
potest. Sed divina providentia omnia reguntur, ut in 1 libro habitum est.
Ergo cum Deus sit omnipotens, ab universo malum omnino expellit. Ergo
malum non est.
SED CONTRA, sicut appetitus non est nisi boni, ita fuga non est nisi mali. Sed
multa sunt quae secundum rectam rationem fugiuntur. Ergo malum est.
Praeterea, nihil discrete prohibetur neque punitur iuste, nisi malum. Sed constat
prohibitiones discretas multas esse, et punitiones iustas. Ergo constat
malum esse.
|
|