sunt magnanimi et magni cordis, sed etiam si adsit facultas
sunt magnifici et facientes magna. Nam caeteris paribus
semper filii sunt nobiliores parentibus. Nam (ut dictum
est) nobilitas idem est secundum communem acceptionem
quod antiquatae divitiae, vel quod virtus et honorabilitas
generis. Genus autem alicuius maxime reputatur honorabile,
si ab antiquo affluebat divitiis. Cum ergo semper
sit dare initium, in quo genitores alicuius ditari inceperunt:
quanto magis proceditur per creationem filiorum,
tanto minus est memoria genitores suos fuisse pauperes.
ideo semper augmentatur nobilitas, et semper sunt magis
antiquatae divitiae in filiis quam in parentibus. quare
cum nobilitas semper inclinet animum nobilium ut faciant
magna, sequitur nobiles esse magnificos, etiam magis
quam parentes: quia quodammodo sunt nobiliores illis.
Ideo nobiles non solum sunt magnifici, sed etiam nituntur
maiora facere quam parentes. Unde Philos. 4. Eth.
ait, quod magnanimos et magnificos decet esse nobiles
et gloriosos. Vult enim ibidem, quod nobiles ex sua nobilitate
incitantur, ut sint magnanimi, et magnifici. Tertio
nobiles sunt dociles et industres. quod duplici de causa
contingit. Una sumitur ex nutrimento, et ex custodia corporis.
Alia vero ex conservatione, et societate quadam
aliorum. Cum enim nobiles cum magna diligentia nutriantur,
et cum magna cura proprium corpus custodiant:
rationabile est, eos habere corpus bene dispositum, et bene
complexionatum. Cum ergo molles carne aptos mente dicamus,
ut vult Philos. 2. de Anima: contingit nobiles habere
mentem aptam, et esse dociles et industres, quia in eis viget
carnis mollicies, et bonitas complexionis. Rursus hoc idem
contingit ex conversatione, et societate aliorum. Nobiles enim
quia multos habent respicientes ad eos, et considerantes
eorum facta, incitantur, ut sint viri meditativi, subtiliter investigantes
quid decet eos facere, ne opera eorum, quae multi
desiderant, reprehensibilia videantur. quare contingit eos
|
|