Matheus Bononinesis: Quaestiones super modos significandi et super gramaticam

Pag 142a


manentem sub modo fluentis et e converso.
Et quod arguitur in oppositum, dicendum
quod intellectus verior intelligitur
de intellectu principiorum. Sed intellectus
apprehendens nec < est > verus nec
falsus, ut vult Aristoteles in principio Perihermeneias
quia intellectus apprehendens
est sine compositione et divisione,
et circa compositionem et divisionem
consistit veritas et falsitas. Licet
enim intellectus apprehendens < apprehendit >
rem que est vel que non est,
tamen eam non apprehendit esse vel non
esse. Ideo < quando > intellectus intelligit
rem manentem sub modo fluentis, non
debet dici falsus, dum non eam rem intelligit
manentem scilicet esse sub modo
fluentis. Et e converso, possum enim intelligere
chimeram vel hircocervum, tamen
nec verus nec falsus est intellectus,
dum < non > intelligat eam esse vel non
esse.
Ad hoc dicendum quod nichil est in intellectu
nisi prius fuerit in sensu (γ). Hoc est
verum: quicquid est in intellectu prius
fuit in sensu, sed non oportet quod fuerit
in sensu in illo in quo intelligitur, sed sufficit
quod in alio fuerit in sensu (δ).
Unde hec vox nihil potuit imponi ad significandum
non ens, intelligendo non
ens sub proprietate entis. Non tamen
oportet quod proprietates entis prius
fuissent in non ente sensibiliter, sed sufficit
quod fuissent in alio, sicut in homine
vel in lapide, et ibi accepit illas proprietates
entis, sub quibus imponit non ens. Eodem

Torna all'inizio