abstuli totum illud argentum quod inuenimus; volo
illud autem vt intres hac nocte et permaneas in ventre
arboris, cum sit ibi locus concauus vbi poteris permanere.
Mane autem cum venerit iudex interrogans arborem quis
accepit argentum, respondeas [ei] tu de medio arboris: Velox
rediit ad me et accepit illud. Et hoc est quod peto a te
tantum. Et respondens, pater dixit ei: Quotiens vanum
consilium facit corruere hominem! Et caue ne accidat tibi
sicut accidit cuidam aui. Et ait filius: Quomodo fuit? Dixit
pater:
Parabola . Fuit quedam auis, cuius vicinus erat serpens,
qui semper deuorabat pullos et oua eius, nec ei aliquod relinquebat.
Erat tamen auis cupiens in illo loco habitare propter
loci bonitatem, sed dolebat de his que serpens agebat contra
eam. Annunciauit autem hoc factum cuidam cancro, amico
suo. Cui dixit cancer: Dabo tibi consilium vt semper eris pacifica
et tranquilla ab opere serpentis. Et duxit eum cancer
ad quoddam foramen, in quo erat quedam ferarum que est
ad modum canis, et exposito ibi avi odio quod est inter
ipsum animal et serpentem, dixit ei: Vade et congrega multitudinem
piscium et ordina pisces per vnam lineam a foramine
serpentis vsque ad foramen huius animalis, quoniam
ipsum animal, perambulans per lineam piscium et comedens
eos, perueniet ad foramen serpentis et deuorabit eum. Fecit
itaque auis, et ordinauit pisces a foramine serpentis vsque
ad foramen animalis antedicti. Cum itaque iret animal comedens
pisces, peruenit ad serpentem et deuorauit illum. Post
ea vero cum consummasset deuorare pisces, querebat adhuc
per viam odorem piscium, donec perueniens ad nidum auis,
et deuorabat illam cum pullis suis.
Nunc autem induxi tibi hoc prouerbium, vt scias quoniam
|
|