et nonus circulus. Require in eodem li. c.L. Quorum 			c.100v.b 
in septimo purgantur anime, ut dictum est; in 
octavo ponuntur purgate anime et, in nono, ponuntur 
anime disposite ad corpora nostra reverti, secundum  
Platonis dogma. Require in eodem li. c.L. Hic 
quidem circulus, auctoritate Servii super V Enn., est 
circa lunarem orbem ubi purior aer est. Quod Maro 
tetigit quando dixit "  aeriis in campis"  . Nota que insuper 
quod Virgilius utitur magna arte. Nam, volens 
dare intelligi conscienciam bonorum actuum magnam 
gloriam esse defunctis, sicut conscienciam mali maximum 
esse tormentum, dixit quod que vivi fecerant, defuncti 
repetunt. Carmina eius sunt: 
"  Stant terre defixe haste passimque soluti 
Per campum pascuntur equi. Que gracia currum 
Armorumque fuit vivis, que cura nitentis 
Pascere equos, eadem sequitur tellure repostos"  . 
Et Seneca in Furente, de penis Inferni dixit: "  Quod 
quisque fecit, patitur; autorem scelus Repetit suoque 
premitur exemplo nocens"  . Nam, eo ipso quo peccant,
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |