Eloquio curans errorum scismate lapsos,
Ut veram teneant corda pacata fidem.
Sacravit multos divina lege ministros,
Nil pretio faciens immaculata manus.
Captivos redimens, miseris succurrere promptus,
Pauperibus numquam parta negare sibi.
Tristia participans, laeti moderator opimus;
Alterius gemitus credidit esse suos.
Hic requiescit Pelagius papa qui sedit annos .IIII., menses .X.,
dies .XVIII. Depositus .IIII. nonas martias.
Iohannes papa III, qui complevit ecclesiam Philippi et Iacobi,
sicut habetur in hoc sequenti versu:
Pelagius coepit, complevit papa Iohannes.
Benedictus papa I. Hic sepultus est in secretario, ad Sanctum
Petrum.
Bonifatius papa II. Hic requiescit in porticu pontificum.
Cuius epitafium est istud:
Vita hominum brevis est, certa hanc determinat hora,
Sed vitae aeternae inde paratur iter;
Quo non indecora aut rursum peritura videntur,
Sed pulchrum atque decens iam sine fine manet.
Dic igitur, quid, mors, stimulis agitaris iniquis?
Quid fremis incassum? Quid furibonda geris?
|
|