Salimbene de Adam: Cronica

Pag 7


Hunc, cum duobus regnaverit annis, occidit Andrónicus et regnavit
tribus annis. Qui quoque, iniciata iniquitate, et imperatricem,
matrem pueri, et Raynerium, imperatoris generum, cum uxore
occidit. Denique multos Grecos nobiles interfecit, sed et plurimos
excecavit.
Quod imperator pacem cum Lombardis fecit apud Constantiam civitatem.
Anno Domini MCLXXXIII imperator Fridericus cum Lombardis
pacem composuit et fecit, apud Constantiam, in curia
sollemni, VII° Kal. Iulii.
Anno Domini MCLXXXIIII Lucius papa Veronam venit,
imperante Friderico. Et obiit predictus papa Verone.
Anno Domini MCLXXXV imperator, in Ytaliam veniens,
Cremam in odium Cremonensium reedificavit. Eodem anno
Urbanus papa creatur. Eodem anno terremotus non modicus
fuit in Ytalia. Et exercitus Guilielmi regis Siculi contra nequitiam
Andronici se armavit et Duratium et Thessalonicam cepit.
Sed decepti capti sunt vel redierunt confusi.
De nuptiis reg[is Hen]rici, que Mediolani celebrate fuerunt.
Eodem anno nuptie regis Henrici et Constantie, Rogerii condam
Siculi regis filie, Mediolani celebrate fuere.
Eodem anno dominus Prendiparte potestas Bononie misit
milites ad imperatorem Fridericum apud Cremam. Eodem
anno obsesa fuit Faventia a Bertoldo cancellario imperatoris
Friderici.
Anno Domini MCLXXXVI imperator Fridericus quoddam
castrum Cremonensium, quod Manfredi nomine vocabatur,
omnino destruxit. Eodem anno Andrónicum ignominiosa morte
Ysachius interfecit. Qui regni obtinuit principatum, et sororem
suam Herinem Conrado, sepe dicti marchionis filio, in matrimonio
copulavit. Qui imperatoris et imperialis urbis Vrana impugnatori

Torna all'inizio