fit. Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia,
sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines. Unde
Gregorius in omelia Pentecostes de Spiritu Sancto loquens ait:
'Implet namque cytharedum puerum et psalmistam facit. Implet
pastorem armentarium, siccomóros vellicantem, et prophetam
facit. Implet abstinentem puerum et iudicem senum facit.
Implet piscatorem et predicatorem facit. Implet persecutorem
et doctorem gentium facit. Implet publicanum et evangelistam
facit'. De doctrina vero humana ad comparationem divine
sic dicit Ieronimus in prologo Biblie: 'Pharisei stupent in doctrina
Domini et mirantur in Petro et Iohanne, quomodo legem sciant,
cum litteras non didicerint. Quicquid enim aliis exercitatio et
cotidiana in lege meditatio tribuere solet, illis Spiritus Sanctus
suggerebat, et erant, iuxta quod scriptum est, docibiles Deo, θεοδίδακτοι.
Duodecim annos Salvator impleverat, et in templo sedens,
de questionibus legis interrogans, magis docet, dum prudenter
interrogat. Nisi forte rusticum Petrum, rusticum dicimus et
Iohannem, quorum uterque dicere poterat: Et si imperitus sermone,
non tamen scientia. Iohannes rusticus, piscator indoctus.
Et unde illa vox, obsecro: In principio erat verbum, et verbum
erat apud Deum, et Deus erat verbum, ΛΟΓΟΣ? Logos Grece multa
significat. Nam et verbum est et ratio et supputatio et causa
uniuscuiusque rei, per quam sunt singula que subsistunt. Que
universa recte intelligimus in Christo. Hoc doctus Plato nescivit,
hoc Demosthenes eloquens ignoravit. Perdam, inquit, sapientiam
sapientium et prudentiam prudentium reprobabo. Vera sapientia
perdet falsam sapientiam'.
Sequitur in auctoritate Apostoli: utilis est. Sic inchoavit quidam
poeta volens commendare libellum suum:
Utilis est rudibus presentis cura libelli
et facilem pueris prebet in arte viam.
Per hoc autem quod Apostolus dixit: utilis est, manifestum est
quod Scriptura divina data est ad hominum utilitatem. Frustra
ergo data esset, nisi aliquo tempore ab aliquibus posset intelligi.
Sed dicunt rudes: 'Dominus noluit dare apostolis, quibus
|
|