Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 194


sapiens in tota divinitate laudatur. Tota enim divinitas bonum est, tota
nichilominus sapiens est. Pater est sapientia ingenita, Filius est
sapiens sapientia genita, Spiritus vero Sanctus est sapiens sapientia procedenti.
Nec tamen tres sapientes eos dixerim sicut nec tria bona, sed
unus sapiens sicut unum bonum sicut unus Deus. Et hoc propter unam
sapientiam, que dealitas est, que quidem sapientia, licet ex adiuncto
ingenito et genito et precedenti distinguatur, in sapiente tamen Deo
prorsus unitatur. Id est cum dicitur “Deus est sapiens”, non notionibus
ingeniti vel geniti vel precedentis, sed deitate sapiens de Deo predicatur.
Sic ergo tota divinitas in bono et sapienti laudatur.
Et non solum his nominationibus, sed et his que se[qu]untur. Sunt
autem hec: lumen et deificum et causale. Nam tota divinitas est lumen,
tota deifica, id est Deum faciens vel faciens ad Deum. Facit enim homines
ad Deum, ut ex eo quod operatur in homine, homo aliquando sit Deus,
quando videbit Deum sicut est. Nam quemadmodum faber facit
domum, id est facit et movet aliquid ad domum, ut videlicet id quod
movet et operatur fiat tandem domus, sic divinitas tota deificat hominem,
id est facit, movet et operatur hominem ut sit filius Dei et similis
Deo. Tota etiam divinitas causalis est, quia in ipsa omnium rerum causa
est, id est ydea, forma scilicet exemplaris, que forma nil est aliud quam
Dei voluntas. Voluntas siquidem Dei omnium rerum ydea est, quia
est illud exemplar a quo cuncte res, cum non essent, defluxere quod
essent, et a quo etiam si nunc esse desistant, de non esse remanere possint
in esse. Ab eo enim non entia sunt, et si desint ab ente, denuo possunt
eo et numquam alio entia esse. Patet ergo quod ista tota de divinitate
dicuntur.
Verum ne longis passibus exemplorum multas per particularitates
oberret, dicit divinam Scripturam omnes divinas nominationes per
omnem divinitatem extendere. Ait enim generali sententia: et omnia
quecumque totius divinitatis sunt
nomina, eloquia divina suis assertionibus
reducunt in omnem divinam ymnodiam, id est unitatis armoniam et consonantiam,
ut in nullo divinitatis plus minusve aliquotiens quam in alio
reperies. Quicquid enim nominationis sancte divinitatis in Patre, hoc
in Filio et in Spiritu Sancto, hoc ipsum cognosces, nec plus in tribus

Torna all'inizio