| Ad tertium dicendum, quod in creatione se habet creatura sicut effectus productus
 in esse per creationem; et ideo non exigitur ut a creatura aliquo modo operatio
 creationis exeat, sed quod ad eam terminetur; sed in recreatione creatura
 se habet ut satisfaciens, quod sine eius operatione fieri non potest; et ideo
 quamvis creatio sit opus Dei non per aliquam creaturam, tamen oportet quod
 recreatio per modum redemptionis facta, sit opus Dei naturam creatam
 assumentis.
 Ad quartum dicendum, quod quamvis Deus sit summe misericors, sua tamen
 misericordia nullo modo iustitiae suae obviat. Misericordia enim quae iustitiam
 tollit, magis stultitia quam virtus dici debet; et ita Deum non decet: propter
 quod Deus misericordiam infinitam sic manifestare voluit, ut in nullo eius iustitiae
 derogaretur; quod factum est, dum pro nobis homo factus est, ut pro nobis
 satisfaceret: in quo etiam eius abundantior misericordia ostensa est ad nos,
 quam si peccatum sine satisfactione dimisisset, inquantum naturam nostram
 magis exaltavit, et pro nobis mortem pertulit. Nec tamen est simile de homine et
 de Deo, propter duo. Primo, quia ipse Deus est iudex omnium, ad quem pertinet
 iustitiae ordinem servare, non autem homo quilibet; unde et iudex non debet
 proprio arbitrio peccata dimittere impunita. Secundo, quia cum Deus sit ipsa
 bonitas, ex hoc ipso est aliquod malum quod contra ipsum est; et ideo cum
 poena non debeatur actui nisi quia malus est; decet ut ipse se vindicet puniendo
 peccatum quod contra ipsum commissum est. Secus autem est de homine; unde
 homo non debet punire quasi se vindicans, sed quasi Deum vindicans, si hoc ex
 officio habet. Unde dicitur Deut. 32, 35, secundum aliam litteram: «Mihi vindictam,
 et ego retribuam».
 Ad quintum dicendum, quod quantitas peccati ex duobus potest pensari; scilicet
 ex parte Dei, in quem peccatur; et sic infinitatem quamdam habet, prout offensa
 Dei est, quia quanto maior est qui offenditur, tanto culpa est gravior: vel ex
 parte boni quod corrumpitur per peccatum; et sic quantitas culpae finita est,
 scilicet inquantum est corruptio naturae; et ideo ad satisfactionem debitam
 requiritur actio hominis quae proportionetur quantitati culpae, inquantum corruptio
 quaedam est; et gratia, cuius virtus quodammodo infinita est, cum sufficiat
 ad merendum praemium infinitum, per quam satisfactio proportionatur
 quantitati culpae, prout offensa Dei est; et ideo ex se non sufficit homo ad
 satisfaciendum, quia ex se gratiam habere non potest. Nec tamen Deus crudelis
 est hanc satisfactionem exigens: quia quamvis gratiam habere non possit ex se,
 et ita nec satisfacere; potest tamen satisfacere per id quod Deus paratus est
 dare, scilicet per gratiam.
 Ad sextum dicendum, quod quantitas originalis et actualis mortalis peccati
 potest dupliciter attendi: vel quantum ad principium, vel quantum ad bonum
 quod per utrumque privatur. Principium autem actualis peccati voluntas propria
 est; principium autem originalis in isto, est origo eius vitiata; unde originale
 quodammodo est necessarium; sed actuale est omnino voluntarium: unde
 | 
 |