Salimbene de Adam: Cronica

Pag 746


sint, tum etiam ne omnino patiantur repulsam. Nam dominus
Rodulfus electus ad imperium in Alamannia in pace moratur,
et Ecclesia de sua coronatione parum curare videtur. Igitur
propter predictas causas missus fuit cardinalis supradictus a
domino papa ad Siculos. Cui responderunt quod mandatis Ecclesie
libenter obedire volebant, sed superfluum dominium Gallicorum
penitus recusabant.
Quod exercitus Gallicorum ibat in succursum regis Karuli in Siciliam contra
Petrum Arágonum.

Hac ergo causa ibant Gallici navali exercitu et terrestri in
maxima multitudine, ut succursum regi Karulo exhiberent. Quid
futurum sit, illi videre poterunt qui supererint. Et eodem anno
habitavit papa Martinus in Urbe Veteri, postea venit ad habitandum
ad Montem Flasconem.
Quod Palialógus fecit ex Grecis cardinales et papam.
Item eodem anno coram papa et cardinalibus in consistorio
lecte fuerunt littere quod Palialógus in Constantinopolitana urbe
ex Grecis papam fecerat et cardinales.
Quod Perusini contra voluntatem pape iverunt ad destruendum FuIignum.
Item eodem anno Perusini preparaverunt se, ut irent ad devastandum
Fulignum. Et misit papa dicendo quod nullo modo
irent, alioquin excommunicaret eos. Erat enim Fulignum ex orto
sancti Petri. Et non dimiserunt Perusini propter hoc quin irent.
Iverunt igitur et destruxerunt totum episcopatum illius civitatis
usque ad foveas. Excommunicati ergo fuerunt. Sed indignati ex
hoc fecerunt papam et cardinales de paleis et traxerunt eos per
totam civitatem opprobriose, et traxerunt eos ad quemdam montem

Torna all'inizio