Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De peccato usure

637


retinere, oportet quod dans det voluntarie simpliciter, secundum quod simpliciter
idem est quod per se vel totaliter, et opponitur ad per accidens vel
secundum partem, sicut accipitur in conversione propositionum. Unde secundum
leges civiles, si aliquis accipit a dante voluntarie ex metu, tenetur
danti in integrum restituere. Sicut etiam in matrimonio, consensus ex metu
non reputatur consensus simpliciter nec causat matrimonium. Ad tertium
dicendum quod ille cui nichil mutuavi dat michi de suo voluntarie; set ille
cui mutuavi sub pacto usurarum dat mihi quodammodo coactus, ut dictum
est et ideo non est simile. Set si mutuassem alicui liberaliter et non usurarie,
absque dubio possem accipere ab eo quod voluntarie daret. Secundo
est contra naturam hominis quantum ad voluntatem, quia secundum hanc
homo vult naturaliter bonum proximo suo. Iuxta illud Eccli. XIII << Omne
animal diligit sibi simile >> . Set econtra usurarius vult malum proximo suo,
auferendo ei indebite pecuniam suam. Iuxta illud Ps. << Dilexit maledictionem
et veniet ei >> et cetera. Et sic usura potest dici ab us , quod interpretatur
festinatio, et ur , quod est ignis, quia festinanter consummit bona proximi
et similiter fenus a fos quod est ignis. Set contra secundum philosophum
in V Ethic. carere malo est quoddam bonum. Set usurarius vult repellere
indigentiam a proximo mutuando ei pecuniam; ergo vult bonum proximi.
Item interdum indigens accipere pecuniam sub usuris, ex mutuata sibi
sic pecunia, ditatur. Ergo sibi ad hoc mutuans vult bonum suum. Respondeo
dicendum ad primum quod usurarius in quantum huiusmodi per se vult bonum
proprium, augmentando pecuniam suam. Quod quidem in mutuo, quod
facit, non potest consequi sine diminutione pecunie illius cui mutuavit et
ideo per se etiam communiter vult malum proximi. Removere autem indigentiam
a proximo per accidens se habet ad voluntatem usurarii, etsi hoc
interdum etiam intendat usurarius simul cum lucro suo. Voluntas eius est
inordinata ac per hoc nec voluntas dici debet, in quantum illud quod de se
est in malum proximi, ordinat in bonum eius per accidens atque etiam ex
parte volentis idest non in quantum usurarius, set in quantum alias proximo
convinctus, potest in mutuo, quod facit proximo, bonum velle. Sicut etiam
in quantum magister et doctor in aliqua scientia potest et vult instruere eum
quod scilicet est bonum eius. Ad secundum dicendum quod talis ditatio
etiam est per accidens ex parte volentis vel ex parte voliti, quia etiam interdum
contingit quod aliquis quia fuit expulsus de civitate sua, exulando
ditatur; set nec expulsus per exilium illud assecutus est, set per industriam
suam vel aliquod eventum.
Tertio est contra naturam hominis quantum ad concupiscibilem, quia secundum
hanc homo naturaliter miseretur proximo misero. Iuxta illud Cor.
XII << Si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra >> .
Omnes autem homines particulares sunt ad invicem membra unius hominis
secundum speciem accepti. Iuxta illud Porfirii << Participatione speciei
plures homines unus homo sunt >> . Set econtra usurarius est immisericors

Torna all'inizio