Deinde in sequenti die Martis, cum imperator castra ultra 
flumen Vetabie ab ipso flumine usque ad ecclesiam sancte 
Marie, que dicitur de Ugion, per totos campos ab utraque 
parte vie, que vadit ad Mediolanum, iam posuisset, iverunt 
Teutonici invadere Mediolanum fere usque ad cassinum Tomadi. 
Mediolanenses itaque foras exeuntes preliumque secum 
inientes, quam plures ab utraque parte capti ac mortui sunt. 
Postea vero sequenti die Mercurii, que fuit in millesimo 
centesimo LVIII anno indictione sexta et que fuit tunc 
sexto die mensis Augusti, equitavit dominus Fredericus 
imperator una cum rege Boemie et Cremonensibus atque 
Papiensibus seu Laudensibus aliorumque principum maxima 
copia super Mediolanum. Castrametatus est itaque in 
ipso Mercurii die ipsemet imperator apud ecclesiam, que 
dicitur Omnes Sancti, que est ecclesia Templi, et extat 
ipsa ecclesia in capite brolii iuxta ipsum brolium. Rex vero
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
 
  |