Rolandus Cremonensis: Summa

Pag 870


et Sanctum seculare: Heb. 9, 1, et fortasse quantum ad vetus Testamentum
dicit Cassiodorus, Super Psalterium, quod rhetorica habet suos
colores a sacra Scriptura, nec est inconveniens si ancilla ornatur domine
sue stipendiis.
Quod autem arithmetica obsequatur domine sue patet. Quanta mysteria
sumantur in theologia iuxta numeros, si quis novit virtutes numerorum
potest videre. Dies octavus et primus in ordine Creatoris commendatur
et significat octavam resurrectionis, et quare ex natura numeri hoc sumas.
Arithmetici pythagorici octonarium iustitiam vocaverunt. Modo enim est
tempus misericordie, in octava autem resurrectionis erit tempus iustitie,
quia cum acceperit Dominus tempus iustitias iudicabit.
Commendatur autem septenarius in veteri Testamento, qui numerus
est impar et partes eius sunt quattuor et tres, id est quattuor evangelia
et fides Trinitatis. Luna autem cum est in luce septem dierum, in septimo
die creato, fortis est ad sanandum infirmitates, et si quis respexisset in
veteri Testamento, hoc est in luna, fidem Trinitatis, sicut docet, et doctrinam
evangelicam, sanatus fuisset. Lex eius litteralis neminem duxit ad
perfectionem: Heb. 7, 19. Quid dicam plus? Quasi tota vis theologie constituta



280




285




290




295
Torna all'inizio