sed oret ut intelligat . Et in libro tertio de trinitate: Michi autem
ait utile est ut meminerim uirium mearum, fratresque meos
admoneam ut meminerint suarum ne ultra quam tutum est, humana
progrediatur infirmitas . Et in libro contra Felicianum
hereticum: Scripturarum inquit auctoritate contentus, simplicitati
obedire potius studeo quam tumori . Et paulo post: Quam rationem
afferre potest si partum predicas uirginis, si redditos oculos
non negas cecis, si sepultos ostendas redisse a mortuis? Si ergo
horum et incomprehensibilis ratio et ueritas prompta est, facilius
in negotiis fidei testimoniis creditur, quam ratio uestigatur .
Probatis que probari oportebat, et exclusis que excludi ratio
suadebat, iam tandem quid tu credas et credulitatem tuam
quid sequatur uideamus. Tu credis panem uinumque dominice
mense inter consecrandum quantum ad substantiam immobilia
permanere. Hoc est panem et uinum extitisse ante consecrationem,
et panem uinumque existere post consecrationem. Christi
carnem ac sanguinem propterea uocari, quod in memoriam crucifixe
carnis et de latere effusi sanguinis in ecclesia celebrentur,
ut dominicam passionem per hoc admoniti semper recolamus, et
recolentes carnem nostram cum uitiis et concupiscentiis incessanter
crucifigamus. Que si uera sunt, prestantiora et diuiniora
fuerunt sacramenta iudeorum sacramentis christianorum.
Quis enim nesciat manna quod de celo pluebat dominus seu animatas
et sensibiles creaturas quas populus ille sacrificare consueuerat,
parua buccella panis modicoque uini prestantiores extitisse?
Rursus quis non intelligat diuinius fuisse prenunciare
futura quam narrare preterita, cum illud non possit facere nisi
spiritu dei plenus, hoc autem sepe faciat idiota etiam uel quilibet
imperitus? Sed absit hoc a fidelium corde et intelligentia christiana.
|
|