haec enim (secundum Philosophum I. Politicorum)
forte primitus casu et simpliciter inventa fuit, sed deinde
per experientiam iam est artificialis effecta. quodlibet
enim numisma (per se loquendo) plus valet in propria
regione. accidit ergo forte aliquos habere aliqua nimismata,
quae multum appretiabantur in regione sua,
eo quod non esset propria regioni illi. illis ergo casu euntibus
ad regiones illas, quibus illa numismata erant propria,
et portantibus numismata illa, accidit eos plus recipere
pro numismatibus illis, quam in partibus propriis:
propter quod casu campsoria usi sunt. Sed ex hoc casu ars
sumpsit originem, ut postea homines artificialiter considerarent
quae numismata in quibus partibus expenduntur,
ut postea campsoria artificialiter effecta, esset causa lucrandi
pecuniam. Haec enim pecuniativa, naturalis dici
non debet; quia nec a rebus naturalibus incipit, nec ad naturalia
terminatur. Sed in ea (secundum Philosophum primo
Politicorum) denarius est elementum et terminus,
idest principium et finis. Incipit enim haec ars a denario,
quem dat; et terminatur ad denarium, quem recipit. quare
ibi denarius, finis, et principium dici debet. Tertia species
pecuniativae est obolostatica, vel ponderis excessiva:
quae forte sic inventa fuit. Nam sicut massa metalli in denarios
dividitur, et imprimitur ibi signum publicum; sic
aliquando aliqua necessitate interveniente, ut propter vasa
fienda, vel propter aliquid aliud, denarii resolvuntur in
massam. Accidit ergo forte ex totidem denariis numero,
confici massam maioris ponderis: ex quo casu ars sumpsit
originem, ut omnes denarii ponderarentur, et qui essent
maioris ponderis resolverentur in massam, ut ex hoc lucrum
haberi posset. ars ergo ista obolostatica, sive ponderis
excessiva, ex excessu ponderis, qui invenitur in denariis
sumpsit originem. Quarta species pecuniativae dicitur esse
tachos, quod in latino idem quod partus. Videtur
enim haec ars parere et generare denarios, quam nos
|
|