salutationem, exordium, narrationem, petitionem et conclusionem;
alii tres, alii vero duas. (4) Nobis videtur quod bene potest
et plures et pauciores habere. (5) Nam, si epistola est diffusa,
ut epistole Pauli et multe a sede apostolica destinate, non
solum ex quinque partibus tunc constabit sed etiam confutationem
et confirmationem et quicquid exigitur in oratione rethorica
tunc poterit continere. (6) Quod, si mediocris est, quinque
vel quatuor vel tribus partibus est contenta. Et quandoque
tantum salutatio et petitio ad edifitium epistolare sufficiunt, sicut
inferius ostendetur; (7) quandoque solum verbum sufficit,
sicut ait Ovidius de Corinna: "Non opus est verbis, nil <michi>
scribe, veni". (8) Sed quia mediis rebus gratia maior inest,
epistole mediocri et perfecte quinque partes consuevimus asingnare,
que verborum quinque modis possunt naturaliter adaptari.
5, (1) QUOMODO PARTES EPISTOLE QUINQUE MODIS VERBORUM CONVENIANT.
(2) Salutatio enim convenit optativo, quia quicumque salutat
recipienti aliquid gratum optat. (3) Exordium infinitivo, quia
sicut infinitivum est vagum nec per se firmiter stare potest, ita
|
|