Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 136


tue venenum aspergere, ut regine consuleres castella sua
munire, eoque thesauros suos dum liceret transferre, dicens incertum
esse quem erga ipsam animum rex esset postmodum
habiturus. Regi vero persuadere temptabas ut regni tibi curam
et administrationem concederet; asserebas enim reginam privatas
utilitates sectantem, regni statum in deterius commutare;
civitates oppidaque large distribuere; regios paulatim exhaurire
thesauros; multa demum agere, que et regnum evidenter pessundarent
et honori filii derogarent, et maternum prorsus affectum
excludere viderentur. Rex vero temeritatem tuam agnoscens,
respondit: ubi matrem suspectam haberet, multo se tibi difficilius
crediturum. Sic inter matrem et filium discordiam seminans,
tranquillitati regni, quam deflebas pessundari, provide consulebas.
Heu michi falsitatem impudenter coneris obicere! Hec
eorum me scias indicio cognovisse. Ecce presentes sunt ambo,
quod utrique dixisti coram utroque nega, si potes. Nunc autem
ad aliud devolutus consilium et proditionis furiis agitatus, eo
te sceleris immersisti, ut cancellarii sanguinem tibi proponens
hauriendum, eligensque tantis non solus involvi flagitiis, cum
id te facturum iurasses, multos idem iurare fecisti. Velim ergo
te palam in presentia regis edicere quod cancellario crimen
intendas, cuius eum sceleris arguas, quid demum cause sit quod
tam atroces in eum inimicitias excitavit. An tibi debitam hereditatem
subripuit, aut patrimonii tui fines invasit? Numquid
eum tibi dampni vel iniurie quidpiam intulisse conquereris?
An, quod verius est, invidia stimulatus, in eius odium exarsisti?
Indignaris nimirum eius arbitrio curiam regi; moleste fers eum
vice regis omnibus regni populis imperare. Si parem gloriam
affectas, virtute prudentiaque illi te parem exhibeas, et
ambitam tibi dignitatem ultro concedimus. Quod si temeritatis
innate preiudicio condempnatus, eo aspirare non potes, neque
nos certe patiemur sub rectore temerario regni periclitari fortunam.
Sed ad hec michi forte respondes, te semper in curia

1



5




10




15




20




25




30


Torna all'inizio