et sacerdotem punivit egregie'. Et iste idem episcopus,
qui tale exenium habuit, dixit pape Alexandro quarto hec omnia,
referendo ei totam historiam supradictam, et papa Alexander
retulit fratri Bonaventure, Ordinis fratrum Minorum generali
ministro. Et adiecit papa dicendo: 'Quapropter volo penitus quod
fratres Minores de mea conscientia et licentia confessiones audiant
secularium personarum'.
Considera qualiter verbum Domini verum sit; dixit enim,
Luc. XII: Nichil opertum est, quod non reveletur, neque absconditum,
quod non sciatur. Credidit supradictus sacerdos latenter facere
facta sua, et tamen episcopus scivit et papa, quia, sicut dicitur in
Iob XXXIIII: Oculi Domini super vias hominum, et omnes gressus
eorum considerat. Non sunt tenebre et non est umbra mortis, ut
abscondantur ibi qui operantur iniquitatem. Ideo deceptus fuit ille
de quo dicitur, Eccli. XXIII: Omnis homo qui transgreditur
lectum suum, contemnens animam suam et dicens: Quis me videt?
Tenebre circumdant me, et parietes cooperiunt me, et nemo circumspicit
me; quem vereor? Delictorum meorum non memorabitur Altissimus.
Et non intelligit quoniam omnia videt oculus eius, quoniam
expellit a se timorem Dei huiusmodi hominis timor, et oculi hominum
timentes illum. Et non cognovit quoniam oculi Domini plus multo
sunt lucidiores super solem, circumspicientes omnes vias hominum
et profundum abyssi et hominum corda intuentes in absconditas
partes. Domino enim Deo, antequam crearentur, omnia sunt cognita,
sic et post perfectum respicit omnia. Hinc Daniel ait, II: Ipse revelat
profunda et abscondita et novit in tenebris constituta, et lux cum eo
est. Hinc Dominus comminatur, Naum III: Revelabo pudenda tua
in facie tua et ostendam gentibus nuditatem tuam et regnis ignominiam
tuam, et prohiciam super te abominationes et contumeliis te
afficiam et ponam te in exemplum. Quod patuit in David, qui
laboravit quantum potuit ut occultaret adulterium suum. Sed
dictum fuit ei a Domino, II Reg. XII: Tu enim fecisti abscondite,
ego vero faciam verbum istud in conspectu omnis Israel et in conspectu
solis. Item Sap. XVII: Dum putant se latere in obscuris peccatis,
tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt. Quia, sicut Dominus
comminatur, Amos IX: Si celaverint se ab oculis meis in
|
|