et negotiis omnibus, egressi de monasterio, invenimus ignem
copiosum paratum. Et statim pulsabatur ad nonam. Et exuens
se legatus dixit: «Omnes vos invito ad prandendum mecum».
Credo quod dixit bene decies, Tusice loquendo: «Mo' ve c'envito
e sì ve ce renvito». Quo erat dicere: «Invito vos ad
prandium et iterum reinvito». Vertumtamen ita erant fratres
illi timidi et verecundi, quod non potui ducere mecum nisi
duos. Alii iverunt ad domum fratrum ad comedendum. Quando
autem perveni ad palatium episcopi, dixit michi legatus: «Hodie
est dies Sabbati, et episcopus et potestas volunt comedere carnes.
Dimittamus eos et eamus ad salam palatii, quia abundanter
ad manducandum habebimus». Et tenuit me et discumbere
fecit iuxta se ad mensam, et pluries dixit michi quod multum
habebat pro malo quod non feceram sibi honorem ducendo mecum
alios fratres, quos invitaverat omnes. Et non audebam sibi
dicere quod noluissent venire, quia nimis habuisset pro malo,
sed dicebam sibi quod alia vice totum conventum haberet. Multum
enim gaudebat in honoribus sibi factis. Porro archidiaconus
associavit nos et discubuit in depressa mensa seorsum. Erat
autem amicus et notus meus, et misit michi exenium.
De synodo congregata a domino legato apud Ravennam in ecclesia Ursiana
occasione Tartarorum.
Iste archiepiscopus Ravennas dominus Philippus, de voluntate
domini pape Alexandri quarti, pro eo quod rumores noviter
de Tattaris insonuerant, congregavit concilium apud Ravennam
in ecclesia Ursiana, que est archiepiscopalis ecclesia, omnium
episcoporum suffraganeorum suorum, ut tractaret et ordinaret
cum eis de Christianorum utilitate, et quod ecclesie eorum et
prebende parate essent in succursum Christianitatis contra Tartaros,
si dominus papa mandaret; et quod interim rogarent Deum
ut removeret ab eis et a populo Christiano omnes barbaras
nationes. Huic synodo interfuerunt presbiteri et archipresbiteri
|
|