Ioachim de Flore: De vita Sancti Benedicti et de officio divino secundum eius doctrinam

Pag 35


et abundantia pacis», eruntque, ut ait propheta, «prava in directa, et
aspera in vias planas, et videbit omnis caro pariter salutare Dei».
Inde est quod transeunte Domino vestimenta prosternuntur in via,
inde quod via qua Benedictus ascendit in celum strata palliis ostensa
est, quia hoc ibi per seipsum dominus, quod hic famulus eius Benedictus,
designat, sicut iam superius intimare curavimus. Pro eo namque
quod status secundus martyrio dedicatus est in sanguine Christi,
status tertius castitatis sanctimonia in libertate Spiritus sancti,
oportet quidem liliorum tempore, que post rosas secuntur, transire
gelu et hymbres ne tenera offendatur virginitas, sicut Ecclesie ipsius
temporis per sponsum dicitur: «iam enim hyemps transiit, hymber
abiit, et recessit. Flores apparuerunt in terra nostra, tempus putationis
advenit; vox turturis audita est in terra nostra, ficus protulit
grossos suos. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni: columba mea,
in foraminibus petre, in caverna macerie, ostende mihi faciem tuam,
sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora».
15. Cum igitur quod designat Germanus totum statum secundum
possedisse monstretur, quod designat Benedictus totum et integrum
statum tertium, quid putandum est quod designat Scolastica,
nisi quodam vinculum pacis quod duo diversa, ac si confederando
et ligando, consociat, sicut illud quod figurat mater Domini, duos
quodam populos sociasse monstratur? Fuit enim primus populus, ut
iam dixi, sub lege, secundus sub gratia, alter designatus in Simeone,
alter in Johanne evangelista, datusque est primo populo primus status,
et secundo secundus. Ecclesia vero primitiva, quam designat
Maria, ita mediatrix inter utrumque cum unigenito Dei Filio facta
est, ut simul et sub lege esset et sub gratia, et ideo diu stare non
potuit, quia lex omnimodo abolenda erat, ut gratia statui potuisset.
Eodem modo secundus populus, quem Germanus designat, in ea vita
principaliter electus est quam designat Lya, tertius, quem significat
Benedictus, in ea vita quam designat Rachel, alter, videlicet, in predicatione

Torna all'inizio