Predictus namque rex Ungaricus amicus fuit postea memorato duci,  
quia et filio illius Leonardo comiti Absari ducis Desse filiam, qui potentior  
fuit in tota Ungaria, dedit uxorem. Alter quoque illius filius,  
scilicet Nicholaus, comes Arbensis, Ladisclavi regis Ungarici filiam  
accepit in coniugem. 
[13.] Set et cum Federico Alemanie imperatore, qui ad Romanum  
fuit promotus imperium, predictus dux, quamdiu vixit, inimicicias  
habuit, pro eo quod idem Federicus imperator ipsum ducem et Venecias  
suo laboravit subiugare imperio. Siquidem vivente duce predicto  
imperator Federicus in Ytaliam secundo intravit. Primo namque cum  
adhuc rex esset, venit in Ytaliam et Romam adivit ibique a supradicto  
domino papa Adriano Romani imperii coronam suscepit; qui illo  
eodem anno migravit ad Dominum. 
Cui successit dominus Alexander papa tercius, qui a principio sui  
apostolatus a prefacto imperatore graves sustinuit inimicicias, ita  
quod scismaticum et ecclesie persecutorem illum vocaret; nam et imperator  
versa vice illum scismaticum et non papam appellabat. Divisio  
enim electionis a cardinalibus facte huius scismatis principium  
extitit, quia, cum sanior pars et maior numero dominum Alexandrum  
elegisset, pauci partem facientes, in odium illius Octavianum elegerunt,  
qui fuerat cardinalis et ex nobilissimo Romane urbis genere ortus,  
papam illum Victorem vocantes.
  |  
  |