| 4. Praeterea, omne compositum ex contrariis, naturaliter est dissolubile in contraria.
 Sed corpus Christi fuit ex contrariis compositum, quia fuit eiusdem naturae
 cuius sunt corpora nostra. Ergo cum incineratio nihil aliud sit quam resolutio
 corporis in contraria ex quibus constituitur, videtur quod corpus Christi
 incinerari debuit.
 5. Praeterea, anima non recedit a corpore quamdiu in corpore manet aequalitas
 complexionis, quae requiritur ut dispositio in corpore animato: quia per
 hanc dispositionem materia fit necessaria ad talem formam. Sed in morte
 Christi anima recessit a corpore. Ergo in corpore non remansit illa aequalitas
 quae exigitur ad corpoream animationem. Sed ablata aequalitate complexionis,
 unum contrarium superat aliud, et sic sequitur corporis dissolutio et incineratio.
 Ergo corpus Christi fuit corruptum et incineratum.
 SED CONTRA, Psalm. 15, 10: «Non dabis sanctum tuum videre corruptionem».
 Hoc autem non potest intelligi de corruptione mortis, quia ipse mortuus fuit.
 Ergo intelligitur de corruptione incinerationis.
 Praeterea, corpori non debetur incineratio nisi propter corruptionem fomitis.
 Sed in Christo nunquam fuit corruptio fomitis: quia natus et conceptus fuit sine
 originali. Ergo corpus Christi non debuit incinerari.
 Praeterea, anima coniuncta corpori ipsum servat ab incineratione. Sed virtus
 divina est maior quam virtus animae. Ergo cum corpori sit coniuncta Deitas,
 videtur quod non debuit incinerari.
 Solutio
 Respondeo dicendum, quod mors et incineratio et huiusmodi defectus sunt poenae
 originalis peccati: in Christo autem nunquam fuit originale: unde Christus
 non contraxit huiusmodi defectus ex necessitate suae originis, quia sine originali
 conceptus fuit. Nec in eo fuerunt quia ipse esset debitor eorum, quia peccatum
 in eo nunquam fuit: sed voluntarie defectus humanae naturae assumpsit ad
 complendum opus nostrae redemptionis et ut in his nobis mereretur. Unde cum
 opus redemptionis esset in passione completum, quia dixit: «Consummatum
 est», Ioan. 19, 30, et corpus sine anima non est in statu merendi, ideo corpus
 eius incineratum non fuit.
 AD OBIECTA
 Ad primum ergo dicendum, quod assimilatio illa intelligitur quantum ad illa
 quae sunt de veritate naturae, et quantum ad ea quae pertinent ad opus
 redemptionis.
 Ad secundum dicendum, quod per passionem, qua separata est anima a carne,
 removit a nobis mortem, et omnes alios defectus humanae naturae, quantum ad
 sufficientiam causae; et ideo non oportuit quod ad removendum incinerationem
 corpus eius incineraretur.
 | 
 |