Marcus Antonius Sabellicus: De Latinae linguae reparatione

Pag 147


antea in latinum vertere in causa fuisse, quod qui ad nostram usque
aetatem philosophati sunt parum romane sint locuti. Sed hic
noster (nec amor me fallit) maior elegantiae observator, quamquam
in illo quoque nihil sit quod vel delicatissimum offendere
possit lectorem. Quid, quod et divinae litterae in dies, ut video,
magis excoluntur? Quid enim in hoc praeclaro studiorum successu
Mirandulani Pici Heptaplo vidimus aut cultius aut elegantius?
Nemo meo iudicio post Lactantium et Hieronymum melius in eo
scribendi genere latinam custodivit elegantiam. Transeo altissimam
eruditionem, quae perspicue demonstrat vera esse quae ad

Torna all'inizio