GREGORIUS EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, AUSTROBERTO REVERENDISSIMO
FRATRI, SANCTAE VIENNENSIS ECCLESIAE ARCHIEPISCOPO.
Desiderabiles literas vestrae sanctitatis accepi, in quibus indicastis, statum ecclesiae
catholicae pietate firmum apud ecclesiam Gallorum manere. Beati enim Petri
fides in soliditate fundata est, quae illuc plena manavit ac sincerissima, domino Deo
nostro cooperante, persistit nec ullis errorum moribus suffunditur. Munera, quae
misistis in odorem suavitatis peregrinis et captivis Deo offerenda, gratanter quasi
benedictionem suscepimus et indigentibus Christi sustentationem praebuimus. Ipse
dominus noster Iesus Christus, qui coepit in vobis opus bonum, perficiet usque in
diem Christi Iesu.
Reverendum fratrem Bonifacium rudibus gentibus episcopum designavimus, quem
vestra caritas principibus Francorum insinuare non gravetur, ut legationem nostram
adimpleat.
Auctoritatem ecclesiae vestrae, quam venerabiliter usa a beato Petro promeruit
quamque usque nunc praedecessoribus meis firmantibus retinet, et roborare cupimus
et ut inde decoretur ecclesia vestra volumus et apostolico dono praeoptamus.
Data pridie Kalendas Septembris, imperante piissimo Leone augusto anno III,
regni eius.
|
|