: Flos Medicinae Scholae Salerni

Pag 515


EPILOGUS - In metro pauca mox commemorantia multa
Quod phisis regimen statim compendio scitur,
Cura sic est prompta languor qua tollitur aeger.
Metra juvant animos, convertunt plurima paucis,
Pristina commemorant, sunt haec tria grata legenti.
Haec bene servando longam vitam tibi mando.
Herbas in terris, celso quot sidera cernis
A me tot mille verba salutis habet.
Comoda dicendo fit in hiis non metra tenendo
Versus per plures flores carpsi medicinae,
Opitulante Deo Musa cum tradita Clio,
Quorum suffragiis opus istud cessat in esse,
In quo quaeque bona tenens linguasque malignas
Grates Deo peragens actum qui sinerat istum
Auctores cui sunt phisicus Arthigenis almi,
Maurus, Mathaeus, Salomon, Petrus, Urso, moderni
Sunt medici, per quos regnat medicina Salerni.
Hoc tamen medicis veris alitusque Sophiae
Clareat ad plenum quae Musarum turba jubente
Nam tua decreti Majestas vilet, et omni
Privatur splendore sui si publica fiat.

2095




2100




2105




2110




2115
Torna all'inizio