Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

391


sepe conspeximus et mirabamur quidnam Deus per tam insolitum et
inauditum portentum vellet innuere et an per ipsum vellet
grande aliquod futurum significare. in ipso autem anno datum
est ab Ecclesia Carulo, comiti Provincie, regnum Sicilie et Apulie.
qui, Romam vadens, coronam accepit, et intrans Apuliam,
Manfredum, natum quondam Frederici imperatoris, qui se regem
fecerat et Ecclesie rebellaverat, in omnibus superavit. per processum
autem temporis [Conradinus], nepos quondam Frederici
imperatoris, adiuvantibus Pisanis et fere omnibus Gibelinis, cum
magno exercitu venit Pisas volens Apuliam violenter intrare
et de manu Caroli regnum auferre. cum vero omnes timerent,
dominus Clemens papa, dum apud Viterbium in ecclesia fratrum
Predicatorum in festo Pentecostes sollempniter celebraret et
predicaret, et ego cum essem tunc prior provincialis fratrum

Torna all'inizio