Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 83


Aliqui vero adeo fatue audent, ut etiam Deum non
timeant, quod non est Fortitudinis, sed insaniae. Propter
quod I. Magnorum moralium scribitur, quod si quis valde
impavidus existat, quod Deum non timeat, non est Fortis,
sed insanus. Spectat igitur ad fortem timere timenda,
et audere audenda. Erit igitur Fortitudo virtus quaedam
reprimens timores, et moderans audacias. Reprimit
enim Fortitudo timores, ne per eos quis retrahatur ab
eo, quod ratio dictat. Moderat autem audacias, ne quis
audendo aggrediatur, quod ratio vetat. Viso quid est
Fortitudo, restat videre circa quae esse habeat talis virtus.
Sciendum igitur, quod timere, et audere, proprie respiciunt
pericula. Nullus autem timet, nisi imaginetur sibi
periculum imminere: nec omnis dicitur audax, nisi
aggrediatur aliquod terribile, et periculosum. Periculorum
autem quaedam sunt bellica, quaedam autem ex
aliis causis. Exponimur autem periculis non solum in
bellis, sed etiam in mari, et in aegritudinibus, et in aliis
circa quae convenit esse pericula. Rursus in periculis bellorum
homines diversimode se habent. Nam quidam
timent: quidam audent. Audentes etiam diversificantur.
Nam quidam de levi aggrediuntur bellorum pericula:
sed, cum aggressi sunt ea, si invenerit resistentiam, non
sustinent, sed fugam arripiunt. Quidam autem non de
levi aggrediuntur bellum, sed cum aggressi fuerint, sustinent,
et tolerant pericula bellorum. Cum igitur virtus
sit circa bonum, et difficile (quia difficiliora, et terribiliora
sunt pericula bellica, quam alia: et etiam quia
in periculis bellicis difficilius est reprimere timores,
quam moderare audacias: rursus quia in audendo non
tam difficile est aggredi pugnam, sicut tolerare, et sustinere
pugnantes.) Fortitudo, quae est virtus circa pericula,
principalius est in reprimendo timores contingentes
circa pericula talia, quam in moderando audacias circa
ipsa. Sic etiam principalius est huiusmodi virtus in

Torna all'inizio