Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 47


p. 47
15. De meretrice quae septem infantulos peperit, ex quibus Lamissio unus fuit, et
de monomachia eius cum Amazone.
16. Quomodo Vulgares noctu super castra Langobardorum inruentes, Agelmundum
regem interfecerunt et filiam eius captivam duxerunt.
17. Quomodo Lamissio rex effectus est, et qualiter Vulgares superavit.
18. Quod, mortuo Lamissione, regnum Lethu suscepit, et post hunc filius eius Hildehoc,
post quem quoque Godehoc regnavit.
19. Bellum inter Odoacar regem Turcilingorum et Feletheum regem Rugorum, et
quomodo Langobardi, superatis ab Odoacre Rugis, eorum provinciam possiderunt.
20. Mortuo Godehoc, regnavit Claffo, et post hunc Tato, qui delevit regnum Herulorum.
21. De morte Tatonis et regno Wachonis, et quomodo Wacho Suavos superavit, et
de uxoribus eius et filiabus, et de regno Waltari, filii eius.
22. Mortuo Waltari, regnavit Audoin, qui Langobardos in Pannoniam adduxit.
23. Bellum Gepidorum cum Langobardis, in quo Alboin filium regis Gepidorum
extinxit.
24. Quomodo Alboin cum quadraginta viris ad Turisendum regem, cuius filium interemerat,
profectus est arma ab eo petens, ut cum suo patre possit in convivio residere;
et quomodo a Turisendo arma accepit.
25. De regno Iustiniani et victoriis eius.
26. De beato Benedicto et miraculis et laudibus eius.
27. De morte Audoin et regno Alboin, et quomodo Alboin Cunimundum regem
Gepidorum superavit et filiam eius Rosamundam in matrimonium duxit.
EXPLICIVNT CAPITVLA
INCIPIT LIBER PRIMUS
1. Septemtrionalis plaga quanto magis ab aestu solis remota est et nivali frigore
gelida, tanto salubrior corporibus hominum et propagandis est gentibus coaptata;

Torna all'inizio