ergo licet non sit idem quod amor, mensuram tamen
et modum debet suscipere ex amore. Sic et abominatio
licet non sit idem quod odium, tamen ex odio debet mensuram
suscipere. Sic enim in naturalibus videmus, quod
licet motus deorsum non sit idem quod forma gravis:
naturaliter tamen motus deorsum sumit mensuram et
modum ex gravitate, ut quanto aliqua sunt graviora, tanto
velocius moventur ad medium. Quare si videre volumus,
quomodo reges et principes debeant aliqua desiderare
et abominari, videndum est quomodo debeant amare et
odire. Videmus autem in singulis artibus, ut probatur
primo Politicorum, quod finis appetitur in infinitum: ea
autem quae sunt ad finem, appetuntur secundum modum
et mensuram ipsius finis. ut medicus intendit inducere
sanitatem, quantum potest, maiorem et meliorem: quia
sanitas in arte medicinae intenditur ut finis: potionem
autem et phlebotomiam non intendit quanto maiorem
potest, quia tunc exterminaret infirmum: sed intendit
secundum modum et mensuram sanitatis. Cum ergo in
arte regnandi et principandi principaliter et finaliter intendatur
salus Regni et principatus, sicut in arte medicandi
principaliter intenditur sanitas corporis: naturaliter
decet reges et principes intendere et amare bonum
regni et commune. Quare si desiderium debet mensuram
sumere ex amore, principaliter reges et principes
debent desiderare bonum statum regni: ut quod in
regno sunt, bene se habent ad divina, quod agant opera
virtuosa, quod sint in eis pax tranquillitas, quod inter
eos debita servetur iustitia, et caetera talia, a quibus per
se et essentialiter dependet bonus status regni. Alia
autem desiderare debent, ut habent ordinem ad ista.
divitias ergo, et civilem potentiam, et caetera talia
bona in tantum desiderare debent, inquantum per ea
possunt cohercere malos, punire iniusta, et facere
talia, a quibus regni salus dependere videtur. Viso,
|
|