incepit Zaneth. fratrer Caleph junior. et dedit eam in dote Ave. filie sue. et
irriguum superius et inferius. et distat per Vj miliaria: de illo fonte ego
bibi. et sunt ibi juxta fontem pulchri jardini.
Deinde. ulterius pervenientes. pervenimus ad illam civitatem Ebron
benedictam. que Acharbe dicta est. in qua visitavi loca infrascripta.
prout ordine annotabo. Hec sancta civitas Ebron antiquitus fuit scita super
montem ed adhuc apparent edificia: nunc autem edificata est in valle. tamen
aliqua pars civitatis scita est in colle non multum alto. et est satis
magna civitas. et sunt in ea Saraceni. pessimi homines et qui multum habent
[in] odio Cristianos: fuit tum aliquo tempore a Cristianis possessa.
et distat a Jherusalem per XXX miliaria. et. quasi in medio civitatis super
unum parvum collem. est una ecclesia Cristianorum et a Cristianis edificata.
et erat major ecclesia sive episcopatus. civitas pulcherrima et magna.
et habet muros de vivis lapidibus circumcirca ad modum castri. et est
pulchrum et maximum edificium quadrum et altum et forte: propter
peccata nostra. nunc est mosceta Saracenorum. et. sub pena mortis.
nullus cristianus potest intrare. et Saraceni veniunt de longinquis partibus
ad hunc locum in peregrinacione. sicut facimus ad Sepulcrum:
habetur ab eis in magna devocione. et hec est ratio. quia in illa benedicta
ecclesia sunt primi patres nostri. videlicet Adam et Eva. Abraham
et Sara. Ysaac et Rebecca. Jacob et Lya et duo filii Jacob. quia Saraceni
dicunt. se natos ex Jacob et Sara. que erat libera. ideo volunt vocari
Saraceni: tamen secundum veritatem nati sunt de Abraham et Agar.
que erat ancilla. et deberent vocari Agareni et non Saraceni. Propter
hanc causam. habent hunc locum in magna reverentia. et vocant Ebron
Elcalil. unde tantum est nominare inter eos elcalil quantum est inter nos
Sepulchrum Domini. propter sepulturas Patrum predictorum. quantum
ad devocionem.
Ante illam ecclesiam ego fui. et de foris tribus vicibus circuivi. Habet
enim duas scalas lapideas. unam ad dexteris. alteram a sinistris. pulcherrimas. ultra quam LX graduum. et. ab uno latere ecclesie. juxta unam
|