tocius imperii sui locum eis tribueret, in quo possint ipsi 
Laudenses ad eius ac tocius imperi honorem et servicium 
permanere. Qui hoc totum se libenter velle facere promittens 
interrogavit eos, in quo loco morari aut quem locum sibi 
dari vellent. Laudenses itaque se velle eum sibi Montemghezonem 
dare responderunt. Imperator namque sic eis 
respondens ait: "In crastina die post prandium illuc cum 
principibus meis vobiscum veniam locumque videam; et si 
vobis aptum fore mihi videbitur, libentissime vobis tribuam." 
Laudenses igitur hoc audientes, sperantes etiam ab eo adhuc 
maiora impetrare valere, cum magno gaudio ad eorum hospitia 
reversi sunt. 
Postera namque die, que fuit dies dominicus et fuit tunc 
tercio die mensis Augusti in festivitate sancti Gaudencii et 
in inventione sancti Stephani martyris et que fuit de anno 
millesimo centesimo quinquagesimo octavo, ascendit sanctissimus 
imperator Fredericus equum suum una cum pluribus 
ex principibus suis, insimul etiam cum Laudensium equitibus 
et peditibus; omnesque in Montemghezonem perrexerunt. 
Cum vero supra ipsum montem fuissent ac eum undique 
perlustrarent, quoddam divinum miraculum ibi tunc accidit, 
quod, cum celum tunc, cum ipso monte imperator intrasset,
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
 
  |