| debeam qui  me prosequitur odio capitali et qui in terram meam
 meos et me in tante guerre strepitu inpugnare presumpsit. Ex
 guerra enim procedere amor nunquam potest nec ex odio dileccio
 karitatis. Amor enim ex dulci animorum conueniencia ducit originem
 et ex odio procedit hostilitas, cuius precipue mater est guerra.
 Sane uolo te scire quod me tua uerba non terrent; ymo si hinc ad duos
 annos, uita comite, uigeat ensis meus, spero pro certo me tantum in
 mee uirtutis potencia preualere quod non solum tu verum omnes
 maiores Grecorum exercitus, qui contra me continua bella fouent,
 manibus meis amara morte succumbetis crudeliter. Scio enim
 te et omnes maiores presentis Grecorum exercitus fatuitate maxima
 circumductos. Nam tale [h]onus assumere presumpsistis quod
 eius oppressi pondere nichil aliud quam mortis excidium incurretis.
 Securus enim sum quod tu prius morte uinceris quam contra me
 preualeat ensis tuus. Sed si te tanta ortatur uigoris audacia ut
 contra me putes in viribus preualere, fac quod omnes reges Grecorum
 et principes in hoc sincera mente consenciant et manuteneant
 inconcusse quod, constituto bello inter nos duos tantum,
 si contingat me te posse deuincere, ego et parentes mei ab hoc regno
 et aliis regnis nostris perpetuo curabimus exulare et regna ipsa in
 dominio Grecorum reliquemus. Faciam enim vis de hoc sufficienti
 cautela securos per sufficientem numerum obsidum et
 deorum corporalia sacramenta. Quod si feceris, non solum tibi prodesse
 poteris uerum aliis, qui per belli abstinenciam incurrent cum
 integritate salutem. Et si me te forte uincere contingat, fac ut
 vniuersus Grecorum exercitus ab hac terra discedat et nos in quiete
 dimittat, ab omni inquietudine liberatos. "
 Achilles autem ad Hectoris uerba ira totus incaluit et quasi madefactus
 totus in sui rore sudoris bello se offert. Bellum recipit
 animosus et iuxta Hectorem appropinquans in firmitatis signum
 gagium sibi offert. Quod Hector plus quam dici potest animo desideranti
 recepit. Sed Agamenon, multorum inde loquencium audito
 tumultu, cum multis Grecorum regibus ad Achillis tentorium properauit,
 ubi, facta statim omnium maiorum congregacione Grecorum,
 omnes vnanimiter contradicunt, nolentes id ratum habere ad quod
 | 
 |