presentes, hoc est addendum: item dictus I. promisit  
eidem se facturum et curaturum ita quod talis eius  
sotius, vel alius, dictam solutionem habebit et tenebit  
ratam et firmam, et contra non veniet; et si litigaverit,  
in causa vel extra, ab eo et eius heredibus et omni persona  
pro eis defendet et expediet et liberabit, et conservabit  
ipsum et eius heredes indempnes sub eade[m]  
pena; et post firma et cetera. 
DE ABSOLUTIONE HOMINIS ET COLONI ET VENDITIONE 
RESEDII ET TERRARUM. 
In Dei nomine amen. Dominus Guido comes Tuscie  
palatinus, se suosque heredes et bona ad infrascripta  
omnia et singula observanda in solidum obligando, per  
hoc absolutionis instrumentum, iure ac rite confectum,  
in presentiarum absolvit et liberavit, finivit, refutavit  
pactumque de non ulterius vel plus petendo fecit,  
modi[s] omnibus renumtiavit, et ab omni dominica potestate  
et sua iurisdictione, placito et districtu penitus dimisit  
P. et I. fratres et filios quondam I. de tali loco, homines  
et colonos ac fideles suos cum resedio infrascripto, in  
quo pro eo residebant, et omnes filios et filias et descendentes  
eorum, et cuiuslibet eorum, et uxores tales usque  
in infinitum, ab omni videlicet nexu et vinculo conditionis  
et obligationis colonarie, ascriptitie, sedentitie,  
manentitie, perpetue, originarie, inquiline, seu alterius  
cuiuscunque conditionis aut obligationis seu vinculi, vel  
alia qualibet[causa]cuiusque generis et conditionis sit,  
quibus ei aliquo modo vel iure, sive usu, erant vel videbantur  
abscripti; nec non ab omnibus servitiis et usurariis redditibus,  
maltollectis, operibus, prestationibus, pensionibus,  
datiis, adcaptis, albergeriis, guaitis et squarguaitis,  
et reverentiis et servitiis castellanis, et omnibus aliis et  
singulis que ei dabant vel prestabant vel faciebant aut  
reddebant, vel dare aut facere vel prestare debebant,  
aut ab eis vel altero eorum accipiebatur vel exigebatur,
  |  
  |