Guido Faba: Ars dictaminis

332


vipera, ignis in sinu et serpens in gremio non prebent suis
hospitibus munera gratiosa».
LXXII.
Quid sit benivolentie captatio.
Benivolentie captatio idem est quod exordium. Potest autem
sic diffiniri: «Benevolentie captatio est quedam laus, qua
recipientis animus letatur et benivolus redditur mittenti». Et
nota quod semper benivolentia captatur, ubicumque aliquod verbum
ponitur quod ad laudem recipientis pertineat et honorem.
LXXIII.
Quid sit narratio.
Narratio, ut a Tullio diffinitur, est rerum gestarum vel
proinde ut gestarum expositio. Verbi gratia rerum gestarum
cum dicitur: «Scias quod Petrus dedit B. archipresbitero
x lib. et factus est canonicus Ymolensis» vel proinde ut
gestarum
, ut si dicam: «Petrus factus est canonicus talis loci
simoniaca pravitate». Et nota quod narratio debet esse brevis,
dilucida et probabilis; nam, ut ait Tullius in secundo Rethoricorum
in primo libro, quo brevior, eo dilucidior et facilior
cognitu narratio fiet. Brevis est, cum verbis tantum necessariis
expeditur. Lucida est, cum usitatis significationibus,
rerum ordine servato, et non longo circuito res monstrantur.
Probabilis est si morem sectetur, opinionem referat, et sicut
natura postulat exponatur.
LXXIV.
Quid sit petitio, et qualis esse debeat.
Petitio est oratio per quam petimus quod iustum sit,
utile, necessarium et honestum, ut si petam quod mee saluti
consulas et honori. Circa petitionem honestam ista detent attendi:

Torna all'inizio