sicut instrumentum artifici comparari,quod corpori utilius et
anime aptius operibus, id requirat, contraria fugiendo. Et
dixit: oportet quemcumque grandis consilii ut sic bona plebi
commendet, ut de propria: anima turpia abigat; quia consulere
cuiqum et ipsum honoribus extollere, sibi vero impendere
consilia prava et vilia est iniquum. Et dixit: sicut equitanti est
turpe equum non ducere, sed duci ab eo, sic turpe est quod hoc
- quo vestimur - corpore seducamur. Et dixit: sicut turpe est
corpus immundum et sordidum pannis sinceris et puris esse vestitum,
ita turpe est animam pravis esse maculatam operibus et
superficietenus corpus esse decorum. Et dixit: tenemur uniuscuiusque
membri propriam servare naturam et maxime principalis;
quanto magis ergo tenemur tueri anime partes et maxime
principalem que dicitur intellectus! Et dixit: sicut adherentes
sensibus solum ante presenciam terreni regis non presumunt
irasci, sic spiritui adherentes timore regis celesti, ante cuius
semper existunt presenciam, commoveri non acceptant. Et dixit
ei quidam: quid faciendum est ut non irascatur homo? Respondit:
memoretur assidue quare sua non interest ut obediatur ei
continue, sed ut aliquando serviat alteri; nec ut imperet aliis
semper, sed ut imperetur eidem; et quod Deus circumspicit omnia:
quibus ita consideratis, non vexaberis ira, vel modice turberis,
si turberis. Et vidit quendam virum multum pinguem,
cui dixit: multum conatus es extollere carceris tui murum. Et
dixit: cum opportunum fuerit te corripere aliquem, non sic te
gerere decet velut si de inimico velles ulcisci; immo te sicut
medicus cremans aut findens suaviter morbum periculosum exponas;
et si expedit rectificare te ipsum, sic te offeras ut medico
se offert infirmus.
|
|