tritici mensuram. Cum haec et alia similia deuotus operaretur,
fidelis, sanctus, iustus, innocens, in mandatis Domini usque ad exitum
deficiens, mansit ita, ut ei diceretur a Domino: «“Euge, serue
bone, immodico fidelis, intra in gaudium Domini tui”».
Haec, quae pretulimus, fratres, nulli sit graue uel honerosum,
quia miracula, quae post transitum illius facta sunt, manifestant,
qualiter in carne positus uixit. Quia, si in uita sua homo
innocens permaneret, digne omnipotens Deus, cui seruiuit in uita,
per eius merita mirabilia et sanitates misericorditer facit, ut securus
dicere ualeat cum psalmista: “Beati, qui habitant in domo tua, Domine,
in seculum seculi laudabunt te, ut ambulent de uirtute in
uirtutem et uideant Deum deorum in Sion”.
Tempore namque Lotharii magnifici regis, regnante iam
Christo per undam baptismatis et redemptionem sui pretiosi sanguinis,
noluit omnipotens Deus Interannem urbem a sui Pastoris
pignore uacuam relinquere. Sed et desiderabilem et salutiferum
thesaurum, qui per multa annorum curricula iacebat incognitus,
ad salutem omnium fidelium et defensionem animarum mirabilis
ipse Deus mirabilis ipse mirabiliter prodere atque manifestare
dignatus est. Scriptum est enim quia “Secretum regis occultare
bonum est, opera autem Dei manifestare gloriosum et honorificum
est”. Non enim amplius oportuerat, ut sub modio iaceret lucerna
abscondita, sed posita super candelabrum omnibus, qui in domum
Dei uenirent, lucem perspicuam ministraret. Thesaurus
|
|