: Chronicon Marchiae Tarvisinae et Lombardiae

Pag 60


ad deserta, ad sedes proprias sunt reversi. Post fugam autem Tartarorum, cum Soldanus
reverteretur in Egiptum cum exercitu, relictis militibus in munitionibus opportunis, et distaret
dietis quatuor a Babilone, perrexit quadam die venatum. Et dum milites eius causa venationis
discurrerent huc atque illuc, quidam princeps Soldani, nomine Betgodar, qui aspirabat
regiam dignitatem, videns Soldanum cum paucis militibus remansisse, eum protinus cum suis
satellitibus aggrediens interfecit. Statimque cum sua militia properans Babilonem et ad Cayrum,
regnum obtinuit Babilonie violenter, sibi resistentibus interfectis; habuitque sub sua
potestate, preter regnurn Egipti, Arabiam et Siriam usque ad flumen Eufratem, in quibus provinciis
ante adventum Tartarorum plures Soldani solebant regna ditissima possidere. His ita
paractis, non fuit perfidus Betgodar contentus predictarum dominio regionum, sed ad expugnandos
Christianos totius potentie sue vires concussit. Congregansque exercitum copiosum
et civitates eorum et castra fortissima Templariorum et Hospitaliorum et insuper gloriosam
civitatem Antiochie instanter bellando abstulit Christianis; tantamque stragem fecit de Christianis
quanta non fuit perpetrata a tempore maximi Saladini. Ultra vero flumen Eufratem
super orientalia regna Parthorum, Assiriorum, Caldeorum, Persarum, Medorum et aliarum
provinciarum Tartari imperabant, interfectis regibus et principibus et subversis urbibus, que
sibi resistere conabantur. Nam et civitatem Baldac inclitam et maximam invaserunt, que
super Tigrim constructa est de ruinis antiquissime Babilonis. In hac urbe calipha regnabat,
quem reverebantur Saraceni ut romanum pontificem Christiani. Hunc Tartari morte turpissima
occiderunt et cum eo Saracenorum multitudinem infinitam.
Anno Domini 1269, post longam obsidionem rex Karolus obtinuit Nuceriam rebellantem.
Nam, deficientibus victualibus, Saraceni, attenuati fame, civitatem et se ipsos regis dominio
tradiderunt. Rex autem evertit menia civitatis; et Christianos rebelles, qui transfugerant ad
Saracenos et persuasione sua eos firmaverant in pertinacia rebellandi, gladio interfecit. Illam
vero multitudinem infidelium regalis providentia ita dividere procuravit, quod audaciam
resistendi penitus amiserunt. Quidam autem ex eis, errore infidelitatis relicto, baptismi gratiam
humiliter receperunt. His etiam temporibus Pisani et Senenses, frequenti hostium incursi
et afflicti, se ac sua iugo regalis potentie subdiderunt.
Anno Domini 1270, post lacrimosam cladem Christianorum in partibus transmarinis a soldano
Babilonis crudeliter perpetratam cum romana Ecclesia propter discrimina cardinalium
tunc pastoris regimine destituta, tandem commoti reges et principes Occidentis, rex scilicet
Francie catholicus Ludovicus, rex Sicilie Karulus, rex Navarie et filius regis Anglie, inclitus
Odoardus preparaverunt se magnifice ad transfretandum in subsidium Terre sancte.
Communi itaque consilio aggrediendi regem Tunitii ditissimum disponentes, cum exercitu
valido et multitudine navium copiosa in Africam transierunt. Cumque rex Francie primitus applicuisset
ad munitum portum famosissime Carthaginis, que est portus Africe et Saracenorum
presidium singulare, viriliter Carthaginem expugnavit, occisis Saracenis pariter et fugatis.
Post victoriam itaque Carthaginis lues repentina ex corruptione aeris et aquarum exercitum
Francorum invasit; multique principes ac milites et populares morbo disenterie perierunt.

1



5




10




15




20




25




30




35



Torna all'inizio